- AMPHORA
- I.AMPHORAfluviolus, seu potius rivus Foroiuliensis provinciae in Italia. Cadit in mare Adriaticum, prope Aquileiam.II.AMPHORAmensitra apud Romanos liquidorum erat, Quadrantal Veterib. dicta, capiens urnas duas, sextarios octo et quadraginta, congios octo, etc. ut ex hisce Volusu Metiani videre est: Quadrantal, quod nunc plerique Amphoram vocant, habet urnas duas, modios tres, semodios sex, congios octo, sextarios quadraginta octo, heminas nonaginta sex, quartarias centum nonaginta duos, cyathos quingentos septuaginta sex. Sic Festus, Quadrantal vocabant antiqui; quam Graeci Amphoram dicunt: quod vas pedis quadrati octo et quadraginta capit sextarios. Et iul. Africanus in Fragm. περὶ μέτρων: Ο τȏυ οἴνου, inquit, ἀμφορδ`ς, ὅν καὶ μετρητην` λέγουϚι πολλοὶ, ἡμιαμφόριος μὲν δύο, ἃ καλοῦσι κάδδους ὀνόματι κοινῷ, οἱ δὲ Ρωμαῖοι οὔρνας ὥςτι τὸν ἀμφορέα εἶναι ξεςτῶν μή. i. e. Amphora vini, quam et metretam multi vocant, continet semiamphoras duas, quas cados commeni nomine appellant, Romani vero urnas dicunt, ita ut Amphora sit sextariorum 48. Iac. Oiselius ICtus. Not. ad Gell. l. 18. c. 1. Ex lapide Schisto Amphora Romana, asservatur in Musaeo Kircheriano, Romae, etc. Vide etiam infra Quadrantal. Hinc Α᾿μφορίτης ἀγων`, qualis erat, Αἰάκεια Aegimis: qui agon unus erat er iis, qui non sacri erant, led in quibus certabatur propter praemium aliquod, hinc ἀργυρίται et δωρίται dicti. Et quidem amphorae in eo donabantur victoribus, Salmas. ad Solin. p. 849. Sed et in Amphoris cineres defunctorum condi consuevisse, legas apud eund. p. 1204. De investitura per Amphoram plenam aquae maris, suô locô: de Amphoris, ad bellicos astus adhibitis, infra voce Murices: uti de componendis amphoris aliisque sictilibus vasis, in Pheos, Phleos, Stipa: de clenchis seu pittaeiis, ad indicandam vini aetatem, iis olim adfigi solitis, infra voce Unio, it. Cadus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.